Rosarium Beatae Mariae Virginis

Mysteria Gaudiosa: Mondays, Thursdays, Sundays from Advent until beginning of Lent
Mysteria Dolorosa:  Tuesdays, Fridays, Sundays during Lent
Mysteria Gloriosa: Wednesdays, Saturdays, Sundays from Easter to Advent

 

 

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam.

Amen.

Pater Noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

 

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.

 

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

 

O mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, conduc in caelum omnes animas, praesertim illas quae maxime indigent misericordia tua. Amen.

 

Sancte Joseph, ora pro nobis.

 

Mysteria Gaudiosa

Primum Mysterium Gaudiosum: Annuntiatio

Secundum Mysterium Gaudiosum: Visitatio

Tertium Mysterium Gaudiosum: Nativitas

Quartum Mysterium Gaudiosum: Presentatio

Quintum Mysterium Gaudiosum: Inventio in Templo

 

Mysteria Dolorosa

Primum Mysterium Dolorosum: Agonia in Hortu

Secundum Mysterium Dolorosum: Flagellatio

Tertium Mysterium Dolorosum: Coronatio Spinis

Quartum Mysterium Dolorosum: Bajulatio Crucis

Quintum Mysterium Dolorosum: Crucifixio et Mors

 

Mysteria Gloriosa

Primum Mysterium Gloriosum: Resurrectio

Secundum Mysterium Gloriosum: Ascensio

Tertium Mysterium Gloriosum: Descensus Spiritus Sancti

Quartum Mysterium Gloriosum: Assumptio

Quintum Mysterium Gloriosum: Coronatio in Coelis

 

Salve Regina, Mater misericordiae; vita, dulcedo et spes nostra, salve. Ad te clamamus, exsules, filii Evae. Ad te suspiramus, gementes et flentes, in hac larimarum valle. Eia ergo advocata nostra, illos tuos misericordes oculos, ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria!

V. Ora pro nobis, Sancta Dei Genitrix.

R.Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

 

Oremus

Deus, cujus Unigenitus per vitam, mortem, et resurrectionem suam nobis salutis aeternae comparavit: concede, quaesumus; ut, haec mysteria sacratissimo beatae Mariae Virginis Rosario recolentes, et imitemur quor continent, et quod promittunt assequamur. Per eumdum Christum Dominum nostrum. Amen.

 

Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio, contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae caelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute, in infernum detrude. Amen.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Our Lady Rosary.jpg